Firmicus Maternus - Mathesis - Book 1 - Chapter 4

From HellenisticWiki

Jump to: navigation, search
Firmicus Maternus
Mathesis
Book 1, Chapter 4, pgs. 11-15 in Kroll's edition.
Edited by Kroll and Skutsch (1897)[1]
Page started September 1, 2008
Translation: Enter name
Latin Entry Anonymous
Additional Contributors: None yet


Translation goes here



Latin Text Goes Here


[1] Quod vero nos in isto studio quidam opposita scientiae eius difficultate deterrent, libenter amplectimur. [2] Vere enim sunt res arduae atque difficiles et quas non facile possit animus terrentis sordium laqueis impeditus, licet ipse ignea sit divinitatis inmortalitate formatus, facili inquisitionis ratione percipere. [3] Divinitas enim eius, quae sempiterna agitatione sustentatur, si in terreno corpore fuerit inclusa, iacturam quandam divinitatis suae patitur temporalem, cum vis eius atque substantia coniunctione et societate terreni corporis et assidua dissolutione mortalitatis hebetatur. [4] Unde fit ut omnia, quae ad investigationem divinarum artium pertinent, difficili semper nobis cognitione tradantur. [5] Quapropter, quia nos libenter ac facile in ista parte consensimus ostendentes, cur divinae res difficili inquisitione cernantur, confiteatur etaim ipse necesse est, quod animus, qui inmortalis est, si a vitiis ac libidinibus terreni corporis fuerit separatus ac suae originis et seminis conscientiam retinens vim suae maiestatis agnoverit, omina, quae difficilia putantur atque ardua, facile divina mentis vestigatione consequitur. [6] Dic mihi: quis in caelo iter maris vidit? quis ex attritu lapidum scintillam latentis ignis excussit? quis potestates cognovit herbarum? cui se tota natura divinitatis et ostendit et prodidit nisi animo, qui ex caelesti igne profectus ad regimen et ad gubernationem terrenae fragilitatis inmissus est? [7] Ipse et huius scientiae rationem, ipse computos tradidit, ipse Solis ac Lunae et ceterarum stellarum, quae a nobis errantes, a Graecis vero planetae dicuntur, cursus regressus stationes societates augmenta ortus occasusque monstravit et in fragilitate terreni corporis constitutus brevi maiestatis suae recordatione haec omnia ut traderet non didicit, sed agnovit. [8] Ecce cognoscitur et invenitur, quo in signo Saturni gaudeat stella et quando frigus eius fomento alieni ardoris incalescat; ecce motus et cursus eius per dies singulos horasque colligimus; praedicimus etaim, quando retrogradus ad stationem pristinam revertatur, quando tarditatis eius pigros cursus regali maiestatis auctoritate vicinum Solis lumen exagitet, quando profectus ab eo Solis ardor tardae agitationis quietam tribuat potestatem, post quantum tempus ad eandem signi partem, unde semel recesserat, pigra rursus molitione perveniat. [9] Haec et in Iovis stella eadem ac pari ratione cernuntur; licet enim breviori temporis spatio, simili tamen etiam ipsa per XII signa agitatione percurrit. [10] Mars etiam, quem vides ignitis fulgorum ardoribus sanguinolentum et minaci luminis coruscatione terribilem, ecce cum ad Saturnum, cum etiam ad eius venerit domum, ignes eius natura alieni frigoris temperantur et, licet sint incitatiores huius sideris cursus, eadem tamen etiam ipsi ratione cernuntur. [11] Veneris etiam et Mercurii cotidiana nobis obsequia monstrata sunt; hae enim stellae brevi interiecto spatio circa Solis orbem currunt pariter aut secuntur aut una subsequens stella alteri praeeundi concedit obsequia. [12] Scimus, quando vespertino, quando matutino ortu nobis appareant, quando Solis orbe absconsae lateant, quando ex radii eius splendore liberatae lucido sui nitore praefulgeant. [13] Quid de Lunae vobis cursu videtur? quam dicimus, quando supplementis sollemnibus attriti orbis nutriat damna, quando pauperata luminibus iacturam propriae maiestatis agnoscat. [14] Haec enim cum vicina Soli sive crescens sive deficiens fuerit, radios luminis sui quasi Solem venerata submittit, ut fraternis ignibus rursus ornata, cum longiores cursus sui fecerit metas, renata fulgidi splendoris ac renovata luminis ornamenta circumferat. [15] Ecce aliud maius addiscimus, quod cum acciderit imperitos homines monstruosa semper timiditate perturbat, cum Sol medio diei tempore Lunae radiis quasi quibusdam obstaculis impeditus cunctius mortalibus fulgida splendoris sui denegat lumina (quod Optati et Paulini consulatu, ut de recentioribus loquar, cunctis hominibus futurum mathematicorum sagax praedixit intentio), quando rursus Luna terrenarum altitudinum adumbrata regionibus simili ratione deficiat, quod frequenter fieri lucidae noctis serenitate pervidimus. [16] Haec omnia mathematicorum collegit ingenium et computatione sollerti divinae dispositionis secreta perdidicit. [17] Vellem itaque mihi tu, quicumque es, quaerenti ea respondeas, quis difficilius putes esse, cursus siderum invenire, quos nunc inventos exposui, qui modo per altum, modo per latum, modo per demersum feruntur, qui nunc se austri, nunc aquilonis regionibus ac flatibus iungunt, nunc decedunt, nunc absconduntur, nunc directo cursu, nunc retrogrado, nunc stativa tarditate subsistunt et intentionem quaerentium ex ista cursus sui varietate confundunt, an inventis stellarum cursibus definire postea, quid per omnem terrarum tractum mixtura ipsarum radiatioque perficiat? [18] Qui enim ad consentiendum ipsa rationis veritate compelleris, quod cursus hos siderum adsidua observatione computationis invenimus, consentias (oportet) necesse est, quod invento stellarum cursu facile postea officia ipsarum potestatemque videamus. Difficilia sunt enim semper et ardua, ad quae rudes et indocti inconstantia trepidationis accedimus, nec facili possumus consequi ratione, quicquid non praecedentia nobis magisteria tradiderunt. [19] Sic prima litterarum signa cum quadam fastidii aspernatione cognoscimus, sic in incognito itinere constituti in primus vestigiis paene deficimus; vides ut primos discentes computos digitos tarda agitatione deflectant; illum quem vides natantem ex crebra submersionis trepidatione deficere, post paululum assidua brachiorum agitatione firmatus per summas elapsus undarum spumas facili se mobilitatis levitate suspendit; quoniam haec omnia, id est litteras computum musicam ceteraque quae discimus, tunc facili ratione percurrimus, cum primae originis viam confirmata ingenii conceperit disciplina. [20] Ergo quia constat difficilius fuisse invenire stellarum cursus quam definire, quid faciant (de invento enim earundem cursu nulla dubitatio est, quem volentibus discere primum calculo, deinde ipsa oculorum visione monstramus), quid inpugnatis scientiam, cuius principiis ac parti consentientes totam eius substantiam roboratis?

Personal tools