Firmicus Maternus - Mathesis - Book 1 - Chapter 1

From HellenisticWiki

Revision as of 22:10, 1 September 2008 by ChrisBrennan (Talk | contribs)
(diff) ←Older revision | Current revision (diff) | Newer revision→ (diff)
Jump to: navigation, search
Firmicus Maternus
Mathesis
Book 1, Chapter 1, pgs. 4-5 in Kroll's edition.
Edited by Kroll and Skutsch (1897)[1]
Page started September 1, 2008
Translation: Enter name
Latin Entry Joseph Leichter
Additional Contributors: None yet


Translation by



Latin Text Goes Here


I

In vestibulo itaque orationis atque in ipsis principiorum primordiis constituti nihil aliud agere debemus, nisi ut his respondeamus, qui totam vim matheseos multiplici orationum genere labefactare conantur, qui sententiis ac disputationibus suis omnem philosophiam divinamque scientiam putant se posse elati sermonis auctoritate perfringere. Quos, sicut ego iudico et sicut ipsis rebus probatur, non infirmitas ipsius falsitasque doctrinae, sed contradicendi studia sollicitant, ut certis ac definitis rebus, quas non tantum animo ac ratione cemimus, sed ipsorum oculorum acie et iudicio conspicimus, argumentatione pugnacis licentiae resistatur. Hi namque nimis altis ac subtilibus disputationibus suis ex ipsis primo mathematicorum responsis quasi per cuniculum quendam ad labefactandam hanc totam scientiam conantur inrepere; qui quanto vehementius pugnant quantumque persuadendi vias quaerunt, tanto fidem astrologiae vehementius fortiusque confirmant. Neque enim esset eius vera substantia, nisi contra eam tantis argumentorum viribus niterentur. Nec hoc est admiratione dignum, cum sciamus inter ipsos quanta sit <de> ipsa deorum (p.5)natura dissensio quantisque disputationum argumentis vim totam divinitatis conantur evertere, cum alii deos <non> esse dicant, alii esse quidem, sed nihil procurare definiant, alii et esse et rerum nostrarum curam procurationemque suscipere, et tanta sint hi omnes in varietate et dissensione versati, ut longum et alienum sit, hoc praesertim tempore cum aliud opus adgressi sumus, singulorum enumerare sententias. Nam alii et figuras his pro arbitrio suo tribuunt et loca ad signant, sedes etiam constituunt et multa de actibus eorum vitaque describunt et omnia, quae facta et constituta sunt, ipsorum arbitrio regi gubernarique pronuntiant; alii nihil moliri, nihil curare et ab omni administrationis cura vacuos esse dixerunt; afferuntque omnes verisimile quiddam, quod auditorum animos ad facilitatem credulitatis invitet. Quae vero de animae inmortalitate dicta sunt, divini illius Platonis et acerrimi atque ardentissimi Aristotelis contraria sibi ac repugnantia dicta demonstrant; nam de bono ac malo diversae inter se mobilesque sententiae. Quarum explicationem nunc praetermittendam puto; neque enim hoc genus disputationis intravimus nec ad haec refutanda vel confirmanda animum nostrum consiliumque formavimus, sed omnia haec ideo brevi oratione perstrinximus, ut contradicentium contentiosa commenta cunctis hominibus patefacto sui studio panderentur. Libet itaque censere, quae de mathesi dicant, et curae est omnia, quae ab illis dicta sunt, brevi oratione perstringere; explicaturi enim matheseos atque astrologiae substantiam non debemus diutius in alienis operibus immorari. (p.6)