Firmicus Maternus - Mathesis - Book 1 - Chapter 3

From HellenisticWiki

Revision as of 21:12, 7 September 2008 by ChrisBrennan (Talk | contribs)
(diff) ←Older revision | Current revision (diff) | Newer revision→ (diff)
Jump to: navigation, search
Firmicus Maternus
Mathesis
Book 1, Chapter 3, pgs. 9-11 in Kroll's edition.
Edited by Kroll and Skutsch (1897)[1]
Page started September 1, 2008
Translation: Enter name
Latin Entry David Stanford
Additional Contributors: None yet


Translation goes here



Latin Text Goes Here

[1]In quibus rebus et disputationibus ingenia quidem nos eorum laudamus, propositum vero institutumque vitamus, quia nobis fidem suam astrologia responsionum apotelesmatumque divinis ac manifestissimis auctoritatibus comprobavit. [2]Addunt etiam quidam, ut nobis ex aliqua parte consentiant et ut eblandito consensu totam istam scientiam dubitationis desperatione exturbent, habere quidem doctrinam istam vim maximam, sed ad liquidum propter partium minutorumque brevitatem ac velocissimum siderum cursum caelique pronum rotate vertiginis lapsum neminem pervenire posse confirmant, ut ista eorum veri simili definitione sermonis totius scientiae substantia subruatur. [3] Nos vero, licet sit nobis tenue ingenium et angustae orationis paene inefficax sermo, cum deberemus ipsius rei veritate refutare quae dicunt et responsionum apotelesmatumque constantia divinae istius scientiae confirmare praecepta, respondebimus tamen a te, decus nostrum Lolliane, veniam postulantes, ut in refutationibus omnibus veritatis fides, non orationis splendor ac substantia requiratur. [4] Et primum quidem vellem, ut profiteretur iste vehemens mathematicorum accusator, qui artem istam tam elata oratione persequitur, utrumnam cepit aliquod ipsius scientiae experimentum, an sciscitanti ei nemo vera respondit, an vero aspernatus audire et sperans aures suas istis responsionibus pollui severus et vehemens et totius quodammodo divinitatis iura perturbans argumentorum suorum aculeos licentia exercitati sermonis exacuit? [5] Si quaerenti ei vera responsa sunt et respondentis sententiam fides secuta est veritatis, cur notat, quod admirari debuerat? cur divinam scientiam proditoris animo perfidus accusator inpugnat? [6] Si vero erraticis responsionibus is, qui mathesin se scire profitebatur, non potuit implere, quae dixerat, et responsa eius mendacia promissionis inmaculant, imperitia illius temeritasque pulsanda est et fallax infamanda promissio; omni enim malo dignus est, quod per illum stet, ut praeclarae artis studium falsis responsorum mendaciis obumbretur. [7] Qui vero quaerere aliquid aut audire noluit nec iudicium aurium suarum vera respondentibus commodavit veritus scilicet, ne rigidas eius cogitationes fides veritatis infringeret, inique facit, si notandum putat, quicquid potuit vel non potuit obtusa mentis intentione percipere; iniusti sunt enim semper, sicut novimus, iudices, qui de incognitis sibi pronuntiant rebus, et non habet iudicandi auctoritatem, qui ad statuendum aliquid imperita licentia temeritatis adducitur nec ad affectum sententiae examinatis partium allegationibus profertur. [8] Unde, si inpugnat is, qui a prudentissimo mathematico et audivit aliquid et probavit, malitioso mentis instinctu et pugnaci studio notabilia contradicentis vota concepit; si vero interroganti ei imperitus professor falsa respondit, non mathesis, sed hominis fallax ac temeraria notetur inscientia; qui vero nec audire voluit nec iudicare, frustra sibi pronuntiandi vindicat partes, quia eius rei, cuius experimentatum capere noluit, non est idoneus, ut possit notare substantiam.